monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 10, 1, 11
ALBUCIUS nihil dixit in divitem; hoc colore declamavit: committit, inquit, iniuriam, si quem non postulavit accusat. 'quare' inquit 'sequeris me? ' ut aliquando mei miserearis, ut desinas afflictam domum persequi, ut scias me in (hoc) habitu accusare non posse, ut concupiscas gloriam vindicatae mortis: tu solus potes, si voles, invenire, quis occiderit, tu accusare. 'at me quidam propter hoc suspectum habent'. potes discutere istam suspicionem: quaere, quis fecerit. 'ut scias' inquit 'te invidiam mihi facere', cum dixissem: 'accusa me', non negasti te accusaturum sed respondisti: 'accusabo, cum potero. ' ignosce mihi; non magis quemquam adhuc accusare possum quam absolvere. quaero, quis fecerit. 'haec levia argumenta sunt. ' vana sunt quae alios tangunt, quod inimicus es, quod ille inspoliatus inventus est? non est, quare accusem; est, quare suspicer.